DISSIPATUS seu DISHYPATUS

DISSIPATUS seu DISHYPATUS
DISSIPATUS, seu DISHYPATUS
in aliquot Chartis Italicis,
ubi Richardus Iudex Augustalis Dissipatus, sub Alexio Comneno Imp. et Ioh. fil. Ursi Imperialis Diissipati, sub a. C. 1178. occurrunt: Graece Δισύπατος, dignitas fuit in Imperio CP. de qua Eruditis parum liquet Suid. Διιτάτωρ ὁ διπλασίαν τὴν ἀρχὴν ἔχων, ὁ παρὰ Π᾿ωμαίοις Δισύπατος καλούμενος, ἢ ὁ μονάρχης, ὁ πάντα κρατῶν, Dictator est, duplex habens imperium, apud Romanos Bis-Cos. (hoc enim vox Δισύπατος indigitat) dictus, vel Monarcha, summam rerum in sua potestate habens. Id constat, nobilissimae familiae Byzantinae nomen dedisle, ex qua memorantur, Thomas Dishypatus, sub Leone Bardae fil. Dishypatus alter, sub Alexio Comneno; Georg. Dishypatus, Lector Ecclesiae Sophianae: Manuel Dishypatus, Archiep. Thessalonic. sub Theod. Lascari, et David Dishypatus, cuius Scripta c. Barlaamum et Acindynum asservantur in Bibliotheca Regia, uti habet Car. du Fresne Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”